Hľadaný výraz: Lv 22,10-14, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
10 Omnis alienigena non comedet de sanctificatis, inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis. 11 Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus eius fuerit, hi comedent ex eis. 12 Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de muneribus, quae sanctificata sunt, non vescetur; 13 sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui, sicut puella consueverat, aletur cibo patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eo non habet potestatem. 14 Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo, quod comedit, et dabit sacerdoti sanctificatum.

1

mail   print   facebook   twitter